Circulus Latinus Xerensis © 2008

Circulus Latinus Xerensis

Familiae Romanae compendia

Sodales

Jesús Romero, Luciano Tesón, Carmen Belmonte, Juan J. Cienfuegos, Laureano Plaza y José Hernández Vizuete (qui nos hoc anno conveniet)

Sessiones in NH Deversorio aut in Lyceo P.L. Coloma, Mercurii die hora quinta postmeridiana aguntur

Hoc in anno MMVII-VIII Circulus in studium rationis optimae Latinitatem docendi secundum Oerbergi librum incumbet. Itemque aliquando nuntios ad oppida nostra pertinentes exarabit.

Edita sunt Circulis Xerensis Pensa anni MMVII

Nuntii. Mense Ianuario a. MMVIII

Nolite linguam Latinam iam discere

In diurnis El Mundo diei septimi mensis Februarii anni bismillesimi octavi nuntius de lingua Latina apparuit, in quo lingua Hispanica e linguâ Latinâ discedere debere dicebatur. Societas enim mulierum, Feminista appellata, abs Regiâ Academiâ poscebat ut lingua Latina ab Hispanicâ discederet ne ei genere masculino supra genus femininum utendo nocere pergere praesertim quod lingua Latina, inquiunt, a congregatione uirorum  praecipue exstructa est.
Rafaela Pastor, quae huic societati praeest, Academiae Regiae rogat ut novum dictionarium vel lexicon fiat in quo mulieres munus principale agant.

Alonso celerior quam Hamilton

Circuitus autoraedarum Xerensis heri, decimo tertio die mensis Februarii,  fuit testis pugnae singularis inter Fernandum Alonso et Lewis Hamilton, collegas, sed inimici, anno superiore in grege Mclaren sed in gregibus diversis militantes hoc anno. Etsi inter eos certamen sit, tamen Alonso et Hamilton se salutaverunt. Quamquam primum locum cursus Mark Webber  obtinuit,  Alonso tamen, qui quartum locum cursus adeptus est, celerior quam Hamilton, sextus cursu, fuit.  Tempestas vero res praestantior diei fuit. Vehemens enim ventus Eurus totum diem flans  maximam difficultatem ad cursum adhibuit.
Hic nuntius in diurnis ADN hodie, die quarto decimo mensis Februarii,  apparet. (Carmen Belmonte conscripsit)

Huc mitte epistulas!

Alii nuntii

in aestatis Conventu Academiae Latinitati Fovendae Oratiuncula Iohannis.

Textus audibilis>> (modo novavimus)

De corpore>>

Vocabularium>>

De vestimentis>>

 

Ab Antonio epistulam electronicam accipit Anna (Iohannes scripsit)


«Antonius Annae suae salutem dicit.
Si vales bene est, ego valeo*. Heri Hispalim perveni, quod notissimas Ferias illic peragere cupio. Oppidum valde exornatum est, maxime* magnus is locus ubi diem agere solent Hispalenses per vias equo spatiantes* atque in villulis, quae linguâ vernaculâ ‘casetas’ appellantur, saltantes*. Itinere* horam unam facto, cum in deversorium apud flumen Baeticum situm adveni, cubiculum mihi multum placuit. Per fenestras enim naves in Baetico flumine conspici possunt. Nunc opus mihi est sarcinas aperire, sed cum primum vestimenta suo loco collocaverim, in viam iturus sum oppidum visum / lustratum. Laetus autem omnino* non sum, quod apud me ipsa non ades.
Cura ut valeas. Dabam Hispali die XXIIº mensis Aprilis anno bismillesimo septimo»

Epistulae
Antiquiores

Capituli. XXVIi Lectio II, Laureano
1.- Quaestiones

1. Quam ob rem tot Athenienses ad mortem certam mittebantur? Quod rex Minos, postquam urbem Athenas bello expugnavit, Atheniensibus homines vivos postulaverat.
2. Cur rex Minos urbem Athenas bello expugnavit? Quod eius filius paulo ante ab Atheniensibus necatus erat.
3. Quid Theseus, vir gloriae cupidus, facere constituit? Ille qui Minotauri patrem, taurum album, iam necaverat, ipsum Minotaurum quoque interficere constituit.
4. Cur Ariadna Theseum servare constituit? Quod Ariadna, Minois filia, cum primum Theseum conspexit, eum amare coepit.
5. Quomodo Ariadna eum servavit? Ariadna Theseo filum a Daedalo factum dedit ut ille Labyrinthi exitum repperiret.
6. Quid Theseus Ariadnae promittit? Ille in suam patriam cum ea reverti et numquam ipsam relinquere promittit.
7. Quomodo Theseus Minotaurum occidit? Ille post brevem pugnam eum gladio occidit.
8. Quomodo Theseus, Minotauro occiso, ex Labyrintho exit? Ille filum secutus exitum Labyrinthi facile repperit.


2.Compendium secundae lectionis
Minos, qui tunc Cretam regebat, postquam urbem Athenas expugnavit, non modo magnam pecuniam sed etiam homines ab Atheniensibus postulavit. Hoc modo accidit quod eius filius paulo ante ab iis necatus erat. Theseus qui eo tempore Athenis vivebat et taurum album, patremr Minotauri, iam necaverat, novae gloriae cupidus ipsum Minotaurum interficere constituit.
Itaque cum ceteris Atheniensibus in Cretam profectus est et rex Minos eum mitti in Labyrinthum a militibus iussit. Ariadna, Minois filia, amore Thesei capta est et eum servare constituit. Illa igitur, antequam Theseus Labyrinthum intravit, ad eum accessit et sic loquitur: “Ego tibi ad Minotaurum occidendum auxilium ferre non possum sed tibi auxilium feram ut Labyrinthi exitum postea reperias”. Haec locuta Ariadna Theseo filum longum a Dedalo factum dedit. Ille tunc: ”Brevi huc redibo”-inquit-“neque sine te, Ariadna, in patriam revertar. Hoc tibi polliceor”
Theseus filum post se trahens Labyrinthum intravit, glaudio Minotaurum occidit et filum secutus exitum facile reperit. Ita ille suos cives a monstro saevissimo servavit.

Exercitia a. MMVIII (novavimus a.d. III Id Maias)

ab XVIo usque ad XXum capitulum
Huius anni Exercitia

Exercitamenta huius et priorum Capitulorum (d.XII m. Mai.)

De itineribus>>

De re coquinaria