|
Exercitamenta
Ianuaria
Feriae
Die XXIVº mensis Decembris domi meae in sarcinis parandis operam
damus, quia mox in oppidum Praesidium (vernacule Castillejos) visendi
familiam causa profecturi sumus. Vasis collectis, viam regionalem petimus
et prius iter fere trium horarum fecimus quam in hoc oppidum pervenimus.
Nam Praesidium prope Portugallensem limitem situm est in regione cui nomen
est Andévalo. Dicitur enim Endovellicum Celtarum deum fuisse qui
hominibus aegris remedium dabat si in templo rite noctem agebant, tamquam
in nosocomio sive valetudinario fuissent. Haec consuetudo veterrima incubatio
appellabatur. Ceterum in oppido Praesidio cum propinquiis nostris festum
Nativitatis Domini egimus, dona et strenas ferentes et per vias agrosque
spatiantes. Tandem Die Insontium, quod dicunt (quia tunc Herodes rex infantes
occidi iussit), Xerem reverti sumus ut tempus subsicivum reliquum in domi
tranquillitate consumamus.
Dies
festi
Festum Nativitatis Dominicae et posteriores dies in oppido mariti mei
egimus cum matre fratribusque eius et nostra eorumque filiis.
Frigidi, ut in reliqua Hispania, sed solati fuerunt hi dies in quibus
viri frater cum canibus venaticis venari et postea cum suo fero aut cervo
domum revenire solebat (venationes enim el maxime placent). Caedem suinam
quoque fecimus, quae cum multas labores nobis dedit, tum multa gaudia
etiam dabit.
Post paucos dies Xerem revenimus ad festum Pervigilii Silvestri celebrandum
et hic non solum epulas Silvestrinas laete paramus, sed etiam multa dona
nobis emimus.
Hi dies festi igitur valde laeti nobis fuerunt.
ITER
MATRITENSE
In
Natiuitate aliquos dies Matriti peregi cum amicis meis. Iter autocineto
facere constituimus ut prospectu frueremus et sumptu parceremus. Iter
ualde pulchrum fecimus, sed magnum. Stratae autocineticae status bonus
erat in conuentu Toletano, quod cum eum pertransimus iam sol lucebat et
non uestigia nocturnae glaciei manebant.
Amici mei non caput Hispaniae agnoscebant, itaque, cum artium studiosi
essent, uisitare musea matritensia cupiebant. Eadem uespere ad Prati Museum
peruenimus, sed ante portas eius magna turba erat. Igitur necesse erat
consilium capere alius rei faciendae. Viam transimus et ad Thyssen Museum
uenimus. Hoc aedificium nuper amplificatum, iam hodie picturas a Carmine
Thyssen emptas monstrat. Pars praecipua eius collectionis inest, sed multae
picturae desunt, exempli causa eae de Beticae moribus et prospectibus
quas in Hispalensi Museo ante nostras ferias uideramus, reuera pretiosae.
Postero die mane expositionem de Hispana Imagine prospectare potuimus.
Hic conuenta erat larga monstratio operis clariorum pictorum usque saeculo
quindecimo. Longe miramur imaginem Fratris Hortensii Parauicini a Graeco
pictam, quae Bostoniensis Musei est. Hilare colloquimur ante poetae Gongorae
effigiem, opus Didaci Siluae Velazquez. Pictores Hispalenses Stephanus
Murillo et Valdes Leal bene repraesentati erant, cum penderent huc Iustini
de Neue effigies et Michaelis de Mañara illuc. Nos delectaverunt
autoeffigies Ludouici Melendez et Francisci de Goya. Ludouicus Rosales
et Fredericus de Madrazo inter pictores saeculi decimononi fulgebant et
opera quaedam Pauli Picasso expositionem claudebant, inter ea singularis
effigies Gertrudis Stein.
Regiam etiam uisitamus, ibi exstructa erat illa Natiuitas, quae “Principis”
appellant, et arma Imperatoris Charoli Quinti nunc magis splendent. Numquam
ex animo discedet memoria huius diei.
In Natiuitate deambulare per medium urbem pulchrum est, multa laetitia
adest, multi pueri, in uia pantomimi fabulas agunt et modulatores peregrini
nos delectant. Tramen suburbanum, tamen, ualde triste est.
IDIBUS
IANUARIIS
Comites
et amici, vobis rogo ut mihi maximam veniam detis quod pessimus discipulus
fui et sum sed non ero. Omnes natales dies in mea urbe, nomine Helmantica,
ego permansi. Hodie mane in meam memoriam redegit ut mihi imperatus labor
in Lengua Latina de faustis natalibus faciendus erat. Et cum mihi iam
non licebat hoc facere, has stultas litteras conficere ausus sum. Per
eas et meam poenitentiam vestri veniam assequi spero. Vobis multas gratias
solvo.
De partibus humani corporis
Ante diem XIII Kalendas Februarias
|