| Frater:
Marcus Iulii Aemiliaeque filius est. Marcus Iuliae frater est.
Soror: Iulia Iulii Aemiliaeque filia est. Iulia Marci soror est.
Nomen: ut Lucius Iulius Balbus.
Praenomen: primum viri nomen, ut Lucius, Marcus, Quintus…
Cognomen: tertium viri nomen, ut Balbus.
Tristis ? laetus
Miles: vir qui armatus pugnat.
Fert = portat; ferre = portare; fertur, feruntur: vox passiva.
Scutum, gladius, pilum, hasta, sagitta, arcus: arma militis Romani.
Figuras vide.
Pugnus: manus, sed non aperta.
Pedes: miles qui pedibus pugnat.
Eques: miles qui equo pugnat.
Ac = atque.
Barbarus: homo neque Romanus neque Graecus.
Incolere = habitare.
Pars = non totum.
Contra (praep. acc.) = in acc.
Parere ? imperare.
Hostis ? amicus.
Bellum: pugna cum armis.
Oppugnare = pugnare contra.
Dux: qui exercitum ducit.
Metuere = timere.
Militare = miles esse.
Castra: oppidum ubi milites habitant.
Pes: pars corporis et magnitudo eius.
Passus = V pedes
Fossa: circum castra est et circum castella quoque est.
Vallum: ut paries circum castra.
Latus, -a, -um ? altus. –a, -um.
Iacere: pila, sagittas, hastas… mittere.
Expugnare: in castra ascendere.
Equitatus: milites qui equo pugnant.
Impetum facere: in hostem ire.
Metus = timor
|
Personae: Iulius, Marcus, Quintus
Marcus: Vbi est avunculus noster Publius Aemilius, pater?
Iulius: Avunculus vester in Germania est. Illic in exercitu Romano
militat.
Quintus: Vbi est Germania, pater? Nonne inter flumina Rhenum et
Sequanam inest.
Iulius: Flumen Rhenus Germaniam a Gallia dividit. Sequana in Gallia
fluit procul a Rheno.
Marcus: Et cur exercitus Romanus in Germania pugnat? Hostesne Romanorum
sunt Germani?
Iulius: Milites nostri imperium Romanum defendunt ubi hostes provincias
Romanas oppugnant. Germani homines barbari sunt et bellum in Galliam,
provinciam Romanam, gerunt. Milites nostri gladiis, pilis aliisque
armis Galliam defendunt.
Marcus: Cum milites Roma exeunt, pater, ubi habitant? Vbi dormiunt?
Iulius: Milites castra faciunt, quae fossa et vallo defenduntur.
Castra militibus oppidum est. Illic habitant et dormiunt.
Quintus: Sed barbari castra oppugnare possunt.
Iulius: Germani castra oppugnare audent nec expugnare possunt, quod
milites nostri e vallo pila in barbaros iaciunt.
Marcus: Sed hostes pila sua in castra iacere possunt.
Iulius: Pila hostium, quae longiora et graviora sunt quam Romanorum,
procul iaci non possunt. Milites et equites nostri qui per portas
exeunt in hostes impetum faciunt. Hostes metuunt et in patriam suam
fugiunt.
Marcus Quintusque: Milites Romani fortiores sunt quam Germani!
|