Cap. XXVIII. Pericula maris
Lectio I ( Luciano)
Quaestiones:
Compendium:
Cum Medus et Lydia per mare Inferum nauigant, magna tempestas orta est, sed ea cessauit postquam Lydia dominum suum inuocauit. Turbato animo, Medus quaerit quis sit ille dominus cui mare et uenti oboedire uidentur.
Lydia dicit eum esse Christum, qui in oppido Bethlehem natus est et uelut deus adoratus est a regibus, qui stellam eius uiderant in oriente. Dicit autem suum dominum non solum facere ut caeci uideant, surdi audiant, muti loquantur, uerum etiam ut mortui surgant et ambulent.
Tandem recitauit aliquid de euangelio Matthaei, qui oculis auribusque Christum uiderat et audiuerat et eius dicta et uerba in hoc libello memorauit.
Lectio secunda (Antonio attributa)
Quaestiones.
Quare dubitasti » ?
Compendium.
Medus et Lydia de rebus gestis a Iesu loquuntur in navi qua vehuntur. Medus dicit se velle plura audire de illo. Tunc Lydia legit in libello de filia mortua cuiusdam principis, nomine Iairi, quam Iesus de mortuis suscitaverat.
Medus, hoc prodigio miratus, Iesum principem deorum esse proclamat. Sed illi Lydia respondit Iesum non solum principem, sed etiam unicum deum esse.
Hoc negat navis gubernator, qui tripartitam potestatem Iovis, Neptuni et Plutonis in universo mundo affirmat. E contra, fabulas talia esse affirmat Medus et Lydiam orat ut pergat legere e libello suo quod de Iesu Christo super mare ambulante narratur. Quod illa ita fecit.
tertia, Laureano -
Quaestiones
Lectio tertia
.Compendium tertiae lectionis
Cum gubernator haec non crederet, Lydia dixit: ” Christus non est homo sed filius Dei qui omnia facere potest. In eodem libro de eius potestate dicitur Iesum ventis et mari imperantem a magna tempestate suos discipulos servavisse “. Gubernator: “ Mare et venti nemini oboediunt nisi Neptuno. Tempestas quidem desiit sed multa alia pericula nobis impendent”. Medus: ”Sed hic tuti sumus a praedonibus”. Gubernator: ”Nullum mare tutum est a praedonibus nec tuti sumus a ceteris periculis quae modo memoravi. Saxa periculosa quibus Scylla nomen est et vorago terribilis quae Charybdis vocatur magna pericula sunt navigantibus per fretum Siculum. At bonum animum habete. Ego curabo ut omnia pericula vitemus ac salvi in Graeciam eamus“. Medus: ”Quando eo perveniemus?”. Gubernator: “ Cur tam cupidus es in Graeciam eundi? Ego Romae vivere malo quam in Graecia”. Medus: ” In Italia domino severo serviebat et heri e villa fugi ut verbera vitarem. Lydiae amicae persuasi ut mecum ex Italia proficisceretur”. Gubernator Lydiam interrogat: ”tune quoque domino Romano serviebas?”. Lydia: “Minime vero. Difficile fuit mihi persuadere ut secum venirem. Dono pulcherrimo tantum mihi persuasit”. Lydia digitum anulo aureo ornatum gubernatori ostendit. Gubernator Medum interrogat: ”Tantum peculium dominus tibi dabat pro opere sordido?” Medus rubens nescit quid respondeat. Lydia: ”Quin respondes?”.
Medus turbatus, dum oculos Lydiae vitare conatur, mercatorem celeriter accedere videt.
VOCABVLORVM ACERVVUS (Iesui)
fretum, -i = bracchium maris
disiungere = dividere
eicere = iacere foras
cessare <> incipere
animus, -i <> corpus
oboedire = parêre
velut = sicut
turba, -ae = multitudo hominum
caecus, -a, -um = qui videre non potest
surdus, -a, -um = qui audire non potest
mutus, -a, -um = qui loqui non potest
claudus, -a, -um = qui ambulare non potest
universus, -a, -um = totus
fama, -ae = quod dicitur de aliquo
nasci <> mori
libellus = parvus liber
apprehendere = manu prehendere
dictum = quod dicitur
memorare <> oblivisci
evolvere librum = aperire librum
tollere = sumere et tenere
suscitare = excitare
tumultuari = tumultum facere
tibiae, -arum: musicum organum quod duabus cannis efficitur
tibicen, inis = qui tibiis canit
Inferi, -orum = ubi mortui habitant
anima, -ae = forma hominis mortui aut phantasma
versari = huc illuc moveri
navicula, -ae = parva navis
vigilia, -ae = quaeque pars noctis; nox in quattuor vigiliis dividitur
constans, antis = sine timore, quietus
perire = mori
tunc = tum
periculum, -i = id malum quod exspectatur
vorago, -inis = locus quo naves merguntur
praedo, -onis = qui rapit
tutus, -a, um = sine periculo
vitare = effugere
sperare = bonum exspectare
malle = magis velle
peculium, -ii = pecunia a domino data
Colloquium, Carmen
Marius, Carolus et Eugenia in orâ maritimâ de feriis aestivis conloquuntur
Marius Nonne tempus aestivum animum nostrum peregrinari impellit?
Eugenia Quô autem iter facere vis?
Marius Ad Civitates Foederatas navi vehi desidero. Animus meus enim navem epibaticam conscendere studiosus est. Nihil magis cupio quam nave trans Occeanum ad Occidentem navigare.
Carolus Mihi propositum non est ad istud iter maritimum te comitari, nam multa esse pericula, quae supra maria impendant, animadverto.
Eugenia Quae ista pericula, Carole? Nimis timidus es! Maxime tutum iter maritimum hodie est, praesertim quod magnificas naves epibaticas, quibus ne tempestates quidem nocere possunt, habemus.
Carolus Revera stulta es, Eugenia! Ne quidem tempore aestivo mari nos credere possumus. Nam subito tempestas alto mari oriens usque ad fortiorem navem in fluctibus mergere potest. Praeterea fulgura atque fulmina mihi non placent…
Marius Haec te cogitante, numquam domo exire nec multa mirabilia videre poteris.
Carolus Timeo quoque ne praedones maritimi navem impetant et nos rapere possint atque redemptionem pro nobis poscant.
Eugenia Melius est nobis te domi manere vel in ora nostra maritima corpus mergere.nuntii, IohanniPraeterito die XXVIII huius mensis Ianuarii, in festivitate Sancti Thomae Aquinatis Matriti factus est consessus Universitatis Complutensis ut doctor honoris causa Iohannes Gil indueretur. Iuxta Aulam Magnam congregatus est professorum conventus donec hora quinta et dimidia postmeridiana comitatus Rectoris in eandem Aulam procederet. Iohannes Gil in exedra manebat donec eum comitati sint patroni in Aulam Magnam. Omnibus stantibus, cantus est hymnus cui initium Veni Creator a choro Universitatis. Perfecto cantu, ut baculo Magister caerimoniarum solum pulsavit, Rector iussit omnes considere atque capita operire. Tum vir illustris a secretis Decretum lêgit quo Iohannes Gil creatus est honoris causa doctor. Rursus musici symphoniam concinuerunt et Aulam Magnam intravit doctor Gil toga et humerali amictus inter clauigeros a patrono, doctore Thomas González Rolán, comitatus. Hîc doctor González Rolán in pulpitum accendit ut laudationem doctoris Gil pronuntiaret. Oratione acta, Rector clarissimo viro Gil lauream honoris causa doctoris contulit, necnon eum libro scientiae, anulo atque chirotecis (digitabulis) donavit. Doctor Gil denique orationem locupletissimam pronuntiavit de suo munere philologico atque de patre suo, viro optimo Iohannes Gil Collado, ac de uxore sua, filiaque nepotibusque. In orationis fine exemplum laboris coniecturalis omnibus dedit cum textum Iohannis Ginnesii Sepulvedae emendando vocabulum ‘lenis’ pro ‘levis’ conscripsit. Quod mendum enim quidam philologi adhuc non viderant.
Capitulum XXIX.
Navigare necesse est
.Lectio I
Quaestiones
Compendium
Mercator Ostia cum mercibus pretiosis profectus eadem nave vehebatur qua Medus et Lydia. Laetus erat quia in Italia multas merces emerat eo consilio, ut eas maiore pretio in Graecia venderet. Sed nunc, post tempestatem, mercator tristis est quia omnia quae possidebat in fundo maris sunt. Gubernator eum consolari conatur dicens multo miserius esse filios aut ipsam vitam amittere quam divitias. Sed mercator desperat, primum deos precatur ut res amissae ei reddantur, postea se interrogat utrum in mare saliat aut in nave remaneat.
Lectio secunda, Laureano
Quaestiones
Compendium
Gubernator mercatorem qui Arionem ignorat dixit: “Arion tam pulchre fidibus canebat ut alter Orpheus appellaretur”. Mercator ei respondet: “ego Orpheum et sua facta certe cognosco sed perge narrare de Arione. Gubernator omnes atentos videns Arionis fabulam narrat: “Arion, homo dives et nobilissimus fidicen, ex Italia in Graeciam navigat. Nautae pauperes eum necare constituerunt. Arion illis id unum oravit ut sibi liceret vestem ornatam induere et ante mortem carmen canere. Dum hoc faciebat, pisces allexit ad navem. Postremo in mare desiluit. Delphinus eum in suo dorso sedentem in litore Graeciae salvum exposuit”. Rex Periandrus eius narrationem parum credidit sed, postquam nautae Corinthum venerunt et a rege interrogati sunt, Arionem vivum videntes protinus suum maleficium confessi sunt. Medus tamen dubitat num haec fabula vera sit. Gubernator: “Valde me-inquit- delectat fabula. Hac monemur ut semper bono animus simus neve umquam desperemus. Dum anima est, spes est”.
LectioTertia (Iohannes)
Quaestiones (ordine alio atque chronologico)
quam navem ad nostri illam appropinquantem gubernator prospexit?
quid inventum est in ventre piscis quem tyranno piscator quidam donaverat?
cum Lydia Medum pecuniam Iulio rapuisse cognoscit, cuius rei pudet eam?
Quid Polycrates sperabat accidere si anulum in mare abiceret?
Putasne Polycratem deorum invidiam a se avertere potuit?
Compendium
Irata est Lydia cum Medum e sacculo domini eius surripuisse pecuniam, quâ ei anulum emeret, cognoscit. Ante autem bracchium eius prehendit gubernator quam anulum in mare abieceret Graeca puella. Tunc ille fabulam tyranni Samii, Polýcratis nomine, narrat cuius anulus, in mare ab eo abiectus, in ventre piscis inventus est. Tyrannus enim anuli iacturâ a se deorum invidiam avertere volebat. Dum haec geruntur, gubernator navem velocem ad se appropinquantem prospexit. Quamquam navis nostri velis remisque vehebatur, praedonum navis tamen magis magisque appropinquabat. Denique gubernatorum perterritum deridet mercator.
Vocabulorum acervus, Luciano
Nuntii, CarmenNuntii
“Nolite linguam Latinam iam discere”
In diurnis El Mundo diei septimi mensis Februarii anni bismillesimi octavi nuntius de lingua Latina apparuit, in quo lingua Hispanica e linguâ Latinâ discedere debere dicebatur. Societas enim mulierum, Feminista appellata, abs Regiâ Academiâ poscebat ut lingua Latina ab Hispanicâ discederet ne ei genere masculino supra genus femininum utendo nocere pergere praesertim quod lingua Latina, inquiunt, a congregatione uirorum praecipue exstructa est.
Rafaela Pastor, quae huic societati praeest, Academiae Regiae rogat ut novum dictionarium vel lexicon faciatur in quo mulieres munus principale agant.
“Alonso celerior quam Hamilton”
Circuitus autoraedarum Xerensis heri, decimo tertio die mensis Februarii, fuit testis pugnae singularis inter Fernandum Alonso et Lewis Hamilton, collegas, sed inimici, anno superiore in grege Mclaren sed in gregibus diversis militantes hoc anno. Etsi inter eos certamen sit, tamen Alonso et Hamilton se salutaverunt. Quamquam primum locum cursus Mark Webber obtinuit, Alonso tamen, qui quartum locum cursus adeptus est, celerior quam Hamilton, sextus cursu, fuit. Tempestas vero res praestantior diei fuit. Vehemens enim ventus Eurus totum diem flans maximam difficultatem ad cursum adhibuit.
Hic nuntius in diurnis ADN hodie, die quarto decimo mensis Februarii, apparet.
Colloquium, Antonio
(Magister in lectione de institutione civilitatis, de proximis comitiis cum discipulis colloquitur.)
MAG : Fortasse audistis vel etiam in diaria ephemeride legistis de comitiis quae ante diem proximum VII Idus Martias edicta sunt.
DISC1º : Sane. De hoc comitiali die in omnibus diariis et in quacumque televissione abhinc multas hebdomadas sine intermissione loquitur.
MAG : Sed vobis notum est qua de causa comitia edicantur.
DISC2º: Notum est, nam pater mihi docuit. Cives convocantur ut eligant populares legatos qui leges, quibus res publica regatur, ferant.
DISC3º: Sed hoc minime necesse est. Audivi enim aliquando alias respublicas ab uno tantum, cui reliqui cives oboediunt, regi.
MAG : Bene dicis. Olim in Europa publicam auctoritatem aliquis (dictator, rex seu imperator appellatus) habebat et singulari imperio eam exercebat. Et adhuc diebus nostris ita res se habent in multis nationibus totius orbis. Sed populi quibus civilitas dicta occidentalis propria est, profituntur omnibus hominibus eamdem dignitatem esse et eosdem omnia iura aequaliter frui. Ex quo sequitur quod omnes idem ius habent in gubernatione rei publicae.
DISC1º : Sed hoc minime facile videtur. Omnibus imperantibus, ita crebro inter se uniuscuiusque voluntates colliderent ut res publica sine legibus ac sine pace esset.
MAG: Ita evenisset si, post vicisitudines varias, in ratione regendae reipublicae cives non convenissent. Sed tandem e communi consensu ad popularem seu democraticam rempublicam perventum est.
DISC2º : Ergo omnibus haec ratio regendi rempublicam iam placet.
MAG : Fortasse non omnibus, sed pluribus. Quia, ut solebat dicere civis quidam excellens in rebus publicis gerendis, « ratio popularis rei publicae peior ratio regendi rempublicam est, si omnes alias excipimus »
DISC3º : Et quod fundamentum maximum ac natura huius popularis reipublicae est?
MAG : Maxima lex in populari republica haec est : ut quod pluribus placeat omnes obliget.
DISC3º : Sed quomodo patet quid pluribus placeat ?
MAG : Cives qui maxime rempublicam student, vulgato sermone politici dicti, globantur ut factiones politicas constituant atque civium legationem ad regendam rempublicam sollicitent. Plures dies impendunt ad propaganda sua consilia de gubernatione reipublicae. Die comitiis constituto, cives cum iure suffragii intra cistam suum suffragium pro aliqua factione in schedula scriptum ponunt. Hoc modo delecti ex factionibus legati populares declarantur et publicum legatorum coetum constituunt. Hic coetus potestatem ad leges reipublicae ferendas habet.
DISC : Cui factioni suffragium tuum ?
MAG : Alia lex : suffragia secreto emittuntur ut libere emittantur.
Iulius hospites suos de rebus urbanis interrogat quia absens per litteras nihil cognoverat. Ille nunquam servos suos Romam mittebat quod eos malos nuntios esse credebat. Cum Cornelius diceret servum Iulii, cui nomen Midas erat, se Romae vidisse, Orontes regis Midae fabulam narrare incipit: “Deus Bacchus regi Midae potestatem quidquid tetigerit in aurum mutandi dat. Rex Midas fame et siti moriebatur cum cibus quoque et potio, simul atque a rege tacta erat, aurum fieret. Postremo rex miser deum oravit ut munus illud infelix revocaret”. Cum Orontes aliam fabulam de eodem rege narrare inciperet, Iulius exclamat: “Satis est! Fabulas tuas Graecas audire nolumus. Redeamus ad meum Medum servum qui heri aufugit centum circiter sestertios auferens. In familia mea unum solum servum fidum esse credo”.
Compendium
Iulius Medum puniri cupit, sed difficile erit quia Medus Romae latetur. Aemilia autem servo fugienti ob amorem favet. Suo marito rogat eum clementem esse ne eundem servi oderint, cum omnes dictum noverunt quo dicitur domino severo tot esse hostes quam servos. Tum de punitione servorum disputatur, utrum domino liceat eos interficere an hoc lege Romana vetetur. Iulius arbitratur patribus licere non modo servos sed etiam liberos improbos interficere, arguens exemplum M. Torquati qui coram exercitu suum filium necari iussit.
Aemilia et Iulius patrem qui filium exponit puniendum esse putant, sed non in cruce quia pater familias homo liber est, non servus. Orontes de scelestis moribus Christianorum dicit, Aemilia vero respondet non esse veros omnes rumores super Christianis (vid. v. 146). Tunc de filiis expositis dicunt. Orontes Troianum Paridem, qui a servo servatus est et postea Helenam a marito Menelao abduxit, laudandum esse existimat; sed Paula id non credit. Cornelius Orontem nimium bibisse putat quia iam nugas dicit. Ille negat et poculum tollens cantat. Tandem sub mensam labitur et duo servi in cubiculo ponunt.
In cella vinaria Didacus amico Francisco qui nuperrime a Londinio Xerem advênit vina atque alia ostendit explanatque.
Fr.- Itaque Xerensia vina sunt aliter facta atque illa quae in ceteris Hispaniae regionibus fiunt?
Did.- Sane. Visne audire quomodo vina efficiantur?
Fr.- Procul dubio nihil magis exopto, cum simus in tui patris praedio, cuius cellae vinariae notissimae toto in orbe sunt.
Did.- eheu, propter comitatem / comitatis causâ ultra verum dicis, fateor autem hanc cellam vinariam saltem vicinis nostrae provinciae notam esse. Ceterum brevi explicabo de vino Xerensi nonnullas res. Iam antiquitus Ceretana vina, quae dicuntur, et Graeci et Romani bene cognoscebant et de hac re multa in Columella tractantur. Etiam Martialis, Hispanus poeta, Ceretana vina amico qui ad cenam vocatus erat commendavit, cum ea meliora quam cetera esse putavisset.
Caeretana Nepos ponat, Setina putabis.
Non ponit turbae, cum tribus illa bibit.
Nolo vero vetustissimas res commemorare, amice. Oportet autem te scire vina nostra curationem modo mirabili accipere, nam supra ea nascuntur fermenta quae Saccharomyces (Saccharomyces Beticus, Saccharomyces Cheresiensis y Saccharomyces Rouxii) appellantur. Hoc fermentum ‘velum floris’ vocant. Quamquam dolia omnino aperta sint, vina tamen his fermentis impediuntur ne oxydum recipiant. Etenim celeberrimum omnium est vinum ‘Fino’ quod dicunt, cui alcoholis gradus quindecim sunt. Color ei gilvus aut albogilvus (fere fulvus) est atque vinum austerum. Mihi enim admodum placet vinum illud quod ‘oloroso’ vocant. Hoc decem per annos in doliis insenescit et amygdalis atque nucibus conditur. Acetum Xerense insuper notissimum est.
Fr.- Tu vere operas laboresque cognoscis et mihi ea optime docuisti. Dic mihi, quaeso, quomodo servantur dolia.
Did.- Dolia in ordinibus tribus instructa in cella vinaria servantur huiusmodi: quidam fabri curant mutandum vinum ab summis ad inferiora dolia quae vetustiora vina continent. Sed satis hodie sit.
Fr.- Te consentio, satis negotiorum ut gustemus denique vina illa quae mihi promisseras.
FERIAE XERENSES (Antonius Alvarez fecit)
feria. feriae, arum
días feriados feriatici dies (Ulp.)
ferial, adj ferialis, e
cada año singulis annis
cada año annua vice
celebrar la feria agere ferias
mercatorius, a, um mercantil
temporada de la cosecha messis tempus
messio, nis (f) cosecha
marca característica insigne, is
abundancia de medios
de comunicación commeatum copia
los principios primordia
características insignia
falda larga gunna maxima
blusa; corpiño pelusia
toquilla annaboladium
diversas y elegantes
hechuras variae compositaeque factiones
real de la feria situs feriarum
coche de caballos rhaeda equis iuncta
participar en un concurso in certamine venire
optime uti equo montar muy bien a caballo
tabernula viaria puesto callejero
porrectis ordinibus
disposita colocadas en filas rectas
firmans iusculum reconfortante caldo
megalophonum altavoz
Xeri, sicut in plerisque civitatibus regionis Beticae in Hispania, singulis annis feriae aguntur. Feriae tempore verno praesertim celebrantur et per aliquot dies trahuntur. Antiquitus causa agendi ferias mercatoria erat. Ante messis tempus multi incolae, praesertim agricolae, ex finitimis regionibus Xeri conveniebant ut necessaria ad messionem emerent: animalia, ferramenta et alia. Ut illis cibo et potu subvenirent etiam plures cauponarii adibant et in tuguriis sive in tentoriis positis cibum potumque praebebant.
Nostra tamen aetate res aliter se habent. Magna mutatione facta tum in agrorum cultura cum in commeatuum copia fecit ut, quum mercatoria causa evanuit, tantum facies ludrica feriarum maneret , quod parvi momenti erat initio. Nec omnino primordia feriarum oblita sunt et multa insignia pristini moris adhuc permanent in novis moribus.
Ita, quae primis initiis communis erat vestis mulierum humillimae classis, gunna maxima et pelusia cum annaboladio addito in diebus noctisque frigidioribus, vestis officialis mulierum nostris feriis est, monilibus tamen perornata et variis compositisque factionibus.
Etiam per situm feriarum non licet ire nisi pedibus, vel in equum ascensus, vel rhedis equis iunctis. Non licet autocinetis, nec birotis vel autobirotis, nec similibus vehi. E contrario, rhedae equis iunctae et equites in certamine veniunt et equites, qui optime utuntur equo, et elegantiores rhedae premium ferunt.
Tabernulis viariis et tuguriis quae olim vinum et humilem cibum, praesertim lactucarum, hominibus praebebant, nunc substituunt tentoria porrectis ordinibus disposita et profuse ornata interius exteriusque. In his tentoriis omnia abunde sunt : vina, cervesia et alia potulenta; perna suina, caseus, omnia genera botulorum, caro elixa vel assa, homari et alia crustacea aquatica, acetaria, et multa alia; nec deest tempore vespertino calidum et firmans iusculum.
Unum tamen discrimen est inter pristinas et nostras ferias. Pristinae diurnae erant et occasu solis omnia sub imperio noctis silentis manebant. Nostrae tamen feriae occasu solis multis millibus luminum splendent et strepitus megalophonorum hebetat aures.