Circuli Latini Xerensis


Exercitamenta

Hoc in anno sodales nostri Circuli ad studium rationis optimae Latinitatem docendi secundum Oerbergi librum, qui liber Familia Romana est, incumbuemus, consilium id in animo habentes, ut uniuscuiusque capituli nuper lecti compendium exaremus necnon vocabulorum acervus maximi usus praesto nobis in scholis sit.

(adhuc extruenda)

Capitulum I. Imperium Romanum

Lectio I
Quaestiones Compendium
1. Estne Roma in Gallia ? Ubi Roma est ?
2. Gallia in Europa est, sed ubi Aegyptus est ?
3. Ubi sunt fluvii Rhenus et Danuvius ?
4. Fluvius Tiberis in Asia non est. Ubi est fluvius Tiberis?

In lectione prima apparent provinciae Romanae et fluvii: Nilus et Rhenus et Danuvius et Tiberis.

 

 

Lectio II
Quaestiones Compendium

Estne Nilus magnus fluvius?
Estne quoque Tiberis fluvius magnus?

Estne fluvius Sardinia?
Estne Hispania insula?

Estne Brundisium oppidum parvum?

Ubi est Tusculum?
Quid est Chios?
Quid sunt Creta et Rhodus?
Suntne multa oppida in Arabia?

Num Brundisium fluvius est? Quid est Brundisium?
Danuvius quid est?
Num multi fluvii in Arabia sunt?

Quid sunt Hispania et Syria et Aegyptus?
Num Germania in imperio Romano est?
Estne Gallia in imperio Romano?

Oppida et insulae Romanae et Graecae apparent, magnae et parvae.

 

Lectio III
Quaestiones Compendium
Quid sunt I, II et III?
Suntne I et II magni numeri?

A et C quid sunt?
Num III littera est?
Num A littera secunda est?
Estne C littera tertia?

Estne ubi vocabulum Latinum?
Num insula et oppida vocabula Graeca sunt?

Litterae multae et numeri unus, duo, tres, quattuor et mille sunt. Syllabae quoque et vocabula apparent.

 

 

Vocabularium Colloquium


Didacus: Iulius in Italia habitat. Nos in Hispania habitamus.
Maria: Ah! ‘Hispania’ nomen Romanum est?
Didacus: Ita. Et regio nostra est Baetica.
Maria: Suntne in Baetica multa oppida?
Didacus: Certe. Sed Gades, Hispalis, Corduba, Onuba, Malaca, Aurgi et Portus Magnus sunt oppida magna.
Maria: Mihi placet cognoscere meum oppidum. Quod est Romanum nomen?
Didacus: Jerez Latine ‘Xeres’ vocamus. Asta Regia erat oppidum Romanum in agro Xerensi situm.
Maria: Optime. Et sunt multa oppida. Eorum nomina cognoscis?
Didacus: Plus minusve. Rabeta Ruta, Sublucar, Colobona Tarbacana, Nabrissa, Caeciliana, Portus Menesthei, Caepionis Turris, Asido, Baelo et cetera....
Maria: Fluvii, credo, sunt multi, nonne?
Didacus: Minime. Sunt duo fluvii magni, Baetis et Anas. Anas est inter Hispaniam et Lusitaniam. Baetis est fluvius prope oppidum Sublucar. Erat antiquitus quoque magnus lacus quem ‘Ligustinus’ vocabant. Sed prope Xerem est fluvius Cilbus quem ‘Guadalete’ sermone vernaculo appellamus. Et satis est.
Maria: Gratias ago, nam multa oppida et fluvios Baeticae nostrae dicere possum.

Capitulum II. Familia Romana

Lectio I
Quaestiones Compendium

Quis est pater familiae Romanae?

Quae mater est?. Qui liberi sunt?

Iulius vir Romanus est. Quis est Marcus?. Quis est Quintus?

Aemilia femina Romana est. Iulia quoque femina est?

Quintus Iulii filius est. Marcus quoque Iulii filius est?

Aemilia Iulii filia non est. Quae Aemilia est?

Hac in lectione familiam Iulii cognoscimus: Iulius est vir et pater, Aemilia est femina et mater. Liberi sunt Marcus, Quintus et Iulia; duo filii et una filia. Servi sunt Davus et Medus, ancillae Syra et Delia sunt.

Lectio prima monstrat unam familiam Romanam. Pater Iulius est. Mater Aemilia est. Et liberi tres sunt: duo filii Quintus et Marcus sunt, una filia Iulia est.

Lectio II
Quaestiones Compendium


Estne Iulius servus?
Cuius ancilla est Delia?
Quot servi sunt in familia Iulii?
Quot liberi sunt?
Estne Aemilia ancilla Graeca?
Quot oppida Romana sunt in lectione?
Estne magnus numerus fluviorum in Africa?

Servi Iulii apparent, Medus et Davus. Ancillae Aemiliae quoque apparent, Delia et Syra. Iulius centum servos habet sed tres liberos tantum, duos filios et unam filiam. Familia Romana est sed servos Graecos habet.
 
Vocabularium Colloquium


Didacus et Maria amici sunt qui in villa Mariae sunt.
Personae: Didacus et Maria.
Didacus: Villa tua est magna. Estne magna tua familia?
Maria: Magna est.
Didacus: Quae est mater?
Maria: Mater est Iulia.
Didacus: Et quot liberi sunt in familia?
Maria: Duo filii et una filia.
Didacus: Qui est pater?
Maria: Dominicus est pater.
Didacus: cuius est liber
Maria: Liber est Antonii.
Didacus: Quis est Antonius
Maria: Antonius consobrinus est, filius mei avunculi.
Didacus: Multine sunt in familia tua?
Maria: Servi autem in familia non sunt

Capitulum III. Puer improbus

Lectio I
Lectio II
Quaestiones Compendium Quaestiones Compendium
Marcus non cantat. Quis cantat?
Qui pueri iratí sunt?
Quis liberorum Iuliam pulsat?
Quintus Marcum pulsat. Sed quis Quintum pulsat?
Iulia vocat: “ Mamma “. Quae est mamma? Ubi est?
Iulia cantat et Marcus Puellas pulsat. Quintus Marcum pulsaat et Marcus quoque Quintum pulsat. Julia plorat et Aemiliam vocat. Cur Iulia plorat?
Ubi est Iulius?
Quis Iulium vocat?
Cur Marcus plorat?

Iulia Aemiliam vocat quia eam Marcus pulsat. Aemiliam Iulium non videt quia dormit, sed Quintus eum vocat.

 

Lectio III
Quaestiones Compendium Vocabularium Colloquium
    audit: sonitum sentit.
cantat/ridet < > plorat: cum musica recitat/ laetus est < > lacrimas effundit.
cur? < > quia: ad causas interrogandas < > ad causas respondendas.
dormit: fessus iacet.
interrogat < > respondet: quaestiones quaerit < > qui responsum dat.
laetus < > iratus: qui ridet < > qui cum ira est.
persona: humanae speciei indiuiduum (uir, femina, puer, puella, seruus, ancilla…).
probus < > improbus: bonus < > malus.
pulsat: pellit.
scaena: ubi theatri actores agunt.
uenit < > it: a loco ambulat < > ad locum ambulat.
uerberat: baculo flagellat aut pulsat.
uerbum: uocabulum quod “agere” aut “esse” exprimit.
uidet: aspicit.
uocat: cum uoce appellat.

Paulus: Ubi est mea puella? Num amica mea dormit? Claudia! Clau-dia!
Sostrata (Antoniae ancilla): Sssst! Paulus venit sed Claudiam non videt!
Antonia: Claudia non est, sed Antonia hic est.
Sostrata: Domina mea, quae te amat, hic est!
Antonia: Tace, tace.
Paulus: Ubi est Claudia? Cur hic non est?
Antonia: Claudia ancillam suam verberat. Claudiae ancilla improba est. Magnus numerus aranearum in cubiculo suo est quia non terget.
Sostrata: Antoniae ancilla proba est quia dominae cubiculum terget. Araneae hic non sunt
Antonia: Tace, tace.
Paulus: Hahahae!
Claudia: Cur Paulus ridet? Amicus meus improbus est quia amica sua irata est.
Sostrata: Lalla, lalla. Claudia venit!
Claudia: Quid est? Laeta est Antonia et Paulus laetus est. Antonia est improba puella! Paulus non te, sed me amat!

Claudia plorat et Antoniam pulsat. Antonia quoque Claudiam pulsat, quia Paulum amat. Sostrata ridet.

Capitulum IV. Dominus et servi

Lectio I
Lectio II
Quaestiones Compendium Quaestiones Compendium
Quot nummi sunt in sacculo Iulii?
Num servi Iulii adsunt?
Quem Iulius interrogat?
Quis Davum vocat?
Iulius pecuniam quae in sacculo suo est numerat. Tantum decem nummi sunt, non centum. Iulius servos vocat. Medus adest, sed Davus ceterique servi absunt. Medus Davum vocat. qui servus adest et qui servus abest?
quot nummi in sacculo Iulii sunt?
Aemilia Davum dicit: responde, Dave! Quid Davus respondet?
quem Medus accusat?
quid Davus in mensa ponit?
quid in sacculo Davi Iulius videt?
quid Iulius in sacculo Davi ponit?
cur Medus quoque discedit?

Davus venit et Iulium salutat. Iulius eum interrogat: ubi est pecunia? Davus non respondet sed tacet. Medus servum accusat et Iulius eum dicit: tace, Mede, quia servus qui servum accusat improbus est. Davus in mensa sacculum ponit sed vacuus est. Iulius unum nummum dat, quia bonus servus est. Duo servi absunt.

Lectio III
Quaestiones Compendium Vocabularium Colloquium
Cur Medus non respondet?
Cur Medus non venit?
Estne vacuus sacculus Medi?
Iulius Medum vocat, sed is non respondet, quia abest. Iulius iratus est, Aemilia autem ridet quia Medus pecuniam Iulii habet. Iulius baculum sumit et discedit.

Personae: Paulus, Didacus et Antonius.
Paulus: Didace, quot nummos in sacculo Antonius habet?
Didacus: In sacculo eius triginta nummi sunt.
Paulus Et quanti cinematographeum constat?
Didacus Quinque nummis.
Paulus Voca Antonium, Didace!
Didacus Antonium vocat, sed is dormit. Amici rursus eum vocant. Antonius iam non dormit. Amici tres adsunt.
Paulus Amici sunt qui pecuniam suam dividunt.
Antonius Tace, Paule, pecunia non mea, sed Iuliae est. Num ea pelliculam videt?
Didacus Iulia irata est quia eam Paulus pulsat neque pecuniam dat.

Capitulum V. Villa et hortus.

Lectio I
Lectio II
Quaestiones Compendium Quaestiones Compendium
Ubi Iulius habitat?
Quot ancillae in villa sunt?
Ubi villa Iulii est?
Quid Iulius in horto suo habet?
Estne Syra femina pulchra?
Quot ostia in villa sunt?
Quid in atrio est? Quid in peristylo est?
Ubi ancillae dormiunt?
Suntne magna earum cubicula?
Qui in peristylo adsunt?
Iulius in villa non est. Ubi est Iulius?
Iulius, Aemilia et tres liberi in magna villa cum multis servis et ancillis habitant. In villa sunt duo ostia, multae fenestrae, magnum atrium cum impluvio et pulchrum peristylum. Multa cubicula in villa quoque sunt. Estne Aemilia sola in peristylo? Aemilia sola in peristylo non est, sed liberi cum ea sunt.
Cur Iulia ab Aemilia discedit? Quia rosas pulchras in horto videt.
Quid agit Iulia in horto? Rosas carpit et pueros vocat.
Cur Marcus et Quintus Iuliam rident? Quia improbi sunt. Quia Iulia puella pulchra non est. Quia Iulia nasum foedum habet.
Quid agunt Marcus et Quintus in atriô? Pueri aquam ex impluvio sumunt et rosas in aquâ ponunt.
Cur Marcus ridet? Quia Quintus in impluvio est et aquam pulsat.
Ubi est Iulius? In oppido.
Quid agit Aemilia? Aemilia irata cum ancillis e peristylo discedit.

Aemilia cum liberis in peristylo est, sed Iulia in horto videt rosas et ad hortum ambulat, quia eam rosae delectant. Hic rosas carpit et cum quinque rosis ex horto venit. Aemilia Iuliam laudat quia ea puella pulchra cum rosis pulchris est, sed pueri eam rident quia nasum foedum habet. Iulia plorat et cum una rosâ ab iis discedit. Aemilia laeta non est. Pueri improbi e peristylo ad atrium discedunt, aquam ex impluvio sumunt et rosas in aquâ ponunt. Sed Quintus in impluvio est et Aemiliam vocat. Marcus ridet sed Aemilia irata est.

Lectio III (abest in hoc capitulo)
Quaestiones Compendium Vocabularium Colloquium
    Villa: ubi familia habitat
Pulcher: non foedus, sed formosus
Nasus: pars capitis sicut oculi, aures, os…
Ostium = porta
Fenestra: per eam lux et aer villam intrat
Atrium: conclave praecipuum villae
Impluvium: in atrio piscina ubi aqua pluviae est
Peristylum: parvus hortus cum columnis et statuis
Cubiculum: pars villae ubi dormimus
Carpit = sumit, manibus capit
Ab: (praepositio cum ablativo) ab exteriore parte venimus
Ex: (praepositio cum ablativo) ex interiore parte venimus
Delectat = amat, placet
Agit = facit

Personae: Iulia, Paulus et Didacus.
Paulus Hodie villae peristylum non habent quia familia in diaetâ habitat.
Iulia Romae autem in villis sunt cubicula, atrium et peristylum quia familia servos, ancillas liberos, dominum et dominam habet.
Didacus Venite, amici, et videte villam: in pedeplano mea familia, sed Iulia cum familiâ in tabulato primo habitat.
Iulia Certe. Pulchra est villa multis cum fenestris. Etiam in villâ viridarium est. In eo multae rosae liliaque sunt.

Pueri e viridario discedunt, quia eos rosae non delectant. Quid agunt Paulus et Didacus? Fenestras villae numerant.

Didacus Vide, Paule, in mea fenestra est maenianum. Familia e maeniano vias videt. In eo quoque sunt rosae.
Paulus Mea familia autem non in diaetâ sed in magnâ villâ habitat.
Iulia Romani aquam ex impluvio sumunt, sed hodie epitonium eam dat.
Didacus sed quid est epitonium?
Iulia Id est instrumentum ubi aqua est. Non est in atrio, ut impluvium in villis Romanis sed hodie epitonium in balneo et in coquina est.
Vita hodierna amicos delectat.

Vocabula annotata ‘recentiora’ appellantur, quia vitam novam sive recentem explicant.

 

 

Capitulum VI. Via Latina

Lectio I
Lectio II
Quaestiones Compendium Quaestiones Compendium

Ubi est via Appia? Ubi est via Aemilia?
Flaminia via est. Quid Ostia est?
Ostia est prope Romam. Ubi est Brundisium?
Quid circum oppida Romana est?
Quot portae in muro Romano sunt?
Qui servi lectîcam cum domino portant?
Ubi saccos portant Syrus et Leander?
Qui servi post lecticam ambulant?
Quo eunt servi? Unde Iulius venit?
Estne Medus apud dominum et servos?
Cur Medus dominum timet?
Cur Davus amicus Medi non est?
In cap. VI est tabula cum magnis viis et oppidis quae in Italia sunt. Circum Romana oppida muri et portae sunt. Quattuor Iulii servi lecticam cum domino et duo saccos ab oppido ad villam portant. Medus servus apud eos non est quia dominum et eius baculum timet.
Estne Medus Romae?
Quo it Cornelius?
Quomodo vehitur?
Cur Iulius non est fessus?
Qui Iulium in villa sua salutant?

Medus in via Latina est, servus Romam it. Hic habitat Lydia, amica eius. Cornelius, Iulii amicus, Româ venit et Tusculum it. Is equo vehitur. Ursus et Davus, quia lectîcam Iulii portant, fessi sunt. Magni sacci a Syro et Leandro portantur, ii quoque fessi sunt. Iulius et Cornelius iam Tusculi sunt, Medus autem Romae. Servus a Lydiâ salutatur. Ea verba eius audit.

Lectio III (abest in hoc capitulo)
Quaestiones Compendium Vocabularium Colloquium
    Via: est inter oppida.
Lectîca: ubi dominus aut domina portatur.
Umerus: ubi servus saccum portat.
Equus: dominum vehit.
Fessus: qui lecticam portat, qui ambulat.
Duodecim: decem et duo.
It/eunt: similis atque ambulat/ambulant.
Portat/portant: similis atque vehit/vehunt.
Nam: similis atque quia, sed nam non apparet post quaestionem.
Itaque: et ita.
Autem: ut ‘sed’.
Unde < > quô

Personae: Marcus, Publius.

MARCUS Vbi est Hispalis?
PUBLIUS Hispalis est in fluuii Baetis ripa.
MARCUS Quam longus est fluuius Baetis?
PUBLIUS Baetis longus est, sed non tam longus quam uia Argentea, quia ea inter Hispalim et Asturicam Augustam it.
MARCUS Quo Didacus asino uehitur?
PUBLIUS Didacus Emeritam Augustam asino uehitur, quia uia longa est.
MARCUS Cur Didacus Emeritam Augustam it?
PUBLIUS Quia is multos amicos in eo oppido habet.
MARCUS Vnde Didacus uenit?
PUBLIUS Hispali uenit, quia in hoc oppido, non Cordubae, habitat.
MARCUS Quomodo oppidum Emeritam intrat?
PUBLIUS Is per pontem fluuui Anae intrat.
MARCUS Quos uidet?
PUBLIUS Multos amicos uidet et cum eis per oppidum ambulat.
MARCUS Quomodo asinus, quo Didacus uehitur, est?
PUBLIUS Asinus paruus, pilosus et suauis est, sed Argentifex non appellatur.

 

Capitulum VII. Puella et rosa

Lectio I
Lectio II
Quaestiones Compendium Quaestiones Compendium

quem pueri exspectant?
ubi Iulia est?
quomodo Syram videt?
cur Iulia lacrimat?
quomodo est Iuliae nasus?
quid facere debet Iulia in oculis?
cuius generis ‘nasus’ est?
In lectione prima pueri quibus Marcus et Quintus nomina sunt Iulium ante ostium exspectant. Vir Aemiliae abest et ea laeta non est, dum in peristylo eum exspectat. Iulia autem in cubiculo ante speculum lacrimat quia nasus formosus non est. Tam formosus quam meus, dicit Syra, sed in speculo nasus Syrae foedus est.
Ubi servi lectîcam ponunt?
Quo Iulius et pueri intrant?
Qui ostium post eos claudit?
Ubi Leander saccum ponit?
Estne vacuus saccus Leandri?
Quid Iulius e sacco sumit?
Quid Iulius Marco et Quinto dat?
Quid inest in sacco Syri?
Filiisne tantum Iulius mâla et pira dat?

Iulius ab Urso et Davo in lectîca portatur et ad villam advenit. Post eum ambulant Syrus et Leander, qui duos saccos plenos mâlorum et pirorum in umeris portant. Iulius de lectica descendit et ostiarius ostium aperit. In villâ Iulius filiis saccos monstrat e quibus mala et pira sumit atque iis dat. Pueri servis quoque pyra et mala petunt. Iulius etiam iis mala et pira dat.

Lectio III
Quaestiones Compendium Vocabularium Colloquium
 Unde venit Aemilia?
Quomodo Iulius Aemiliam salutat?
Quid pueri faciunt?
Quomodo appellatur ancilla quae Iuliae cubiculum intrat?
Ubi pater Iuliae exspectat?
Num iam lacrimat Iulia? Cur?
Cui Iulius mâlum et pirum dat?

 Aemilia et Iulius in atrio se salutant. Iulius filiam suam non videt quod in cubiculo suo est. Delia ad cubiculum it. Tandem Iulia ad atrium currit et patri osculum dat. Pater formosum malum et formosum pirum ei dat. Iulia iam non lacrimat sed ridet. Ancillis quoque pira et mâla dominus dat.   Aperit <> claudit
Exit <> intrat
Discedunt : procul eunt.
Tergere oculos: movere/eliminare lacrimas ex oculis
Ostiarius : servus qui ostium aperit et claudit
Hic: quia apud me est ; Illic : quia procul a me est.
Ambulat: it paulatim ;
Currit : it velociter/celeriter.

Iulia, Paulus et Didacus in via sunt. Paulus Iuliam amat, sed ei non dicit.

Iulia Salvete, amici.
Paulus Salve, Iulia.
Didacus Salva sis, amica.
Didacus Estne foeda Iulia, Paule?
Paulus Minime! Immo pulchra et formosa ea est.
Iulia Me autem oculi non delectant, quia parvi sunt.
Paulus Magni sunt, Iulia, et inest in eis lux, ut sol.
Didacus Nasus quoque pulcher est.

Iulia se vertit et nullum vocabulum dicit. Laeta autem est, quia iis vocabulis delectatur.

Iulia Tacete, quaeso! Videte, pueri, in villa ostium ab ostiario aperitur.

Ea ab eis discedit et villam intrat.

Didacus quid agitur, Paule? Nonne Iulia te delectat?
Paulus Ita est. Non solum pulchra sed etiam laeta est Iulia, quae a me amatur.
Didacus Sed puer qui puellam amat, ei amorem dicit et osculum dat. Cur vocabulum hoc, ‘amor’, a Iuliâ non auditur?
Paulus Quia hic puer timidus est!

 

Capitulum VIII. Taberna Romana

Lectio I
Lectio II
Quaestiones Compendium Quaestiones Compendium

Quae tabernarius vendit?
quis est tabernarius?
Quod ornamentum Aemilia in digito habet?
Lydia ornamentum quoque habet. Quod ornamentum? Ubi id habet?
Qui viri et feminae prope tabernam Albini ambulant?
Quis est vir pecuniosus?
Linea sine margaritis ornamentum est?
Ubi consistunt feminae quae in via ambulant?
Estne pulchrum ornamentum linea sine margaritis?
Albinus tabernarius est. Romae habet tabernam in qua gemmas et margaritas vendit. Feminae multa ornamenta emunt et eis delectantur. Viri quoque multa ornamenta emunt et feminis dant. Aemilia in digito colloque ornamentum habet. Vir eius pecuniosus est. Lydia tantum in collo unum ornamentum habet quia eius vir pecuniosus non est.
Quid est nomen tabernarii?
Vbi sunt ornamenta, gemmae et margaritae?
Quomodo Lydia digitum suum aspicit?
Cui Lydia osculum dat?

Lydia et Medus ante tabernam Albini consistunt. Albinus Lydiae margaritas ostendit, sed ea margaritas multas habet. Tabernarius iis tres anulos sine gemmis ostendit. Lydia autem anulum gemmatum cupit. Sed eius pretium magnum est quod centum sestertiis constat, et Medus nonaginta tantum habet.

Lectio III
Quaestiones Compendium Vocabularium Colloquium
 Quot anuli in Lydiae digitis sunt?
Quomodo est Medi sacculum?
Quot sestertiis anulus constat?
Quot sestertiis Medus anulum tandem emit?
 Lydia Medo suos digitos sine anulis ostendit. Medus anulum gemmatum emere non vult, sed, quia ea lacrimat, sacculum suum in mensa tabernarii ponit. Anulus autem centum sestertiis constat neque tabernarius eum vendit minore pretio neque Medus emit hoc pretio. Tandem tabernarius nonaginta sestertiis Medo anulum vendit. Lydia, laeta, amico suo osculum dat et vias Romae ei monstrat.   emit < > vendit
taberna = ubi emitur et venditur
tabernarius = qui tabernam habet
ornamentum = quod decorat / ornat collum, digitum, manum…
ornat = ornamentum ponit
margarita = ornamentum quod ex ostreis carpitur
linea = ornamentum quod collum ornat
consistunt = in hoc loco sunt et non ambulant
aspiciunt = attente vident
pecuniosus = qui pecuniam habet
accipit < > dat
alius, alia, aliud = qui, quae, quod non est
ostendit = monstrat
gemmatus = qui gemmas habet
sestertius = nummus, pecunia
ille, illa, illud = qui, quae, quod illic est
nimis = plus quam multum
satis est = iam nimis est
abeunt < > adeunt

Vestiaria Salve. Quomodo tibi ministrare possum?
Priscílla Salve. Ego gunnam émere volo.
Vestiaria Quem colórem cupis?
Priscílla Gunnam caerúleam cupio.
Vestiaria Cupisne quicquam aliud?
Priscila Ita, par calceorum cupio.
Vestiaria Cupisne émere sandalia?

Priscilla Minime. Cálceos albos cupio.

Vestiaria Habemus hodie vestes séricas viles.
Priscilla Benígne. Quanti haec constant?
Vestiaria Decem euronibus ex toto.
Priscilla Ecce tibi decem eurones.

Parvum Lexicum de vestimentis

camisa: camisia
bolsillo: funda
pantalones: brácae
pantalones vaqueros: b. Genuenses
falda: gunna
jersey: thorax láneus
abrigo: amículum
ropa interior: subligar
camiseta interior: subúcula
medias: tibiália
pantis: tibialia bracária
calcetines: impília
sujetador: strophium
vestido de mujer: vestis
traje: synthesis
corbata: focale
pajarita: papilio
chaleco (de traje): colobium
chaqueta: iacca
zapatos: calceus
cordones: corrigia
guantes: digitabula
cinturón: cingulus
gafas: perpicillium
gorra: píleus
sombrero: petasus
cremallera: clusúra tractilis
bolso de mujer con asa: pérula
« « sin asa: crumína
cartera para libros...: scrinium
paraguas: umbrella
anillo, anulus
collar, linea, monile
pañuelo, linteolum

Capitulum IX. Pastor et oves

Lectio I
Lectio II
Quaestiones Compendium Quaestiones Compendium
Quem cibum edunt oves?
êstne canis herbam?
Ubi edunt et ubi bibunt oves?
Sol est in caelo supra campum. Ubi est pastor?
Quem timent pastor et oves?
Quid est collis?
Quid facit ovis nigra?
Ubi sunt vestigia lupi?
Quid ante ovem lupus ostendit? Quid pastor clamat?
Lupus ovem relinquit. Quo petit lupus?
Pastor laetus est. Quid fecit pastor?

Pastor Iulii in campo est cum nigro cane et cum una ove nigra et undecentum ovibus albis. Pastor et oves in campo sunt et lupum timent, nam lupus, qui in silvis et montibus est, oves êst. Pastor iacet in umbra arboris quia sol in caelo supra campum est. Ovis nigra oves albas relinquit et in magna silva errat. Lupus prope ovem est. Pastor et canis ovem quaerunt. Cum lupus ante ovem iam est et ovis etiam ante se lupum videt, canis acurrit, lupus montes petit et pastor laetus ovem ad ceteras oves portat.

 

Quaestiones Compendium Vocabularium Colloquium
    edunt: cibum capiunt
êst non est est
cibus: panis, lac, pira, mâla (et cetera)
ut: particula quâ comparationem facimus
petit: it aut quaerit
procul <> prope
ducit: agit
reperit: quod aliquid non vidimus non id quaerimus et tandem ‘reperimus’
relinquit = ab ovibus abit
ululat: lupus non latrat, sed ululat.

Iulia, Paulus et Didacus in agro sunt.
Didacus Ecce, amici, oves qui in campo herbam edunt subito a lupo oppugnantur!
Paulus Noli sollicitare, Didace, quod canis et pastor fortes sunt et eas defendunt.
Didacus Sed ovis nigra albas oves et pastorem relinquit, e campo fugit et silvam petit. Pastor auxilium ovi nigrae ferre non potest.
Iulia pro dolor! ea sine dubio moritur.
Paulus Canes autem oves servant quod cum lupo pugnant et eum vincunt.
Iulia Canis sine timore in silvâ errat et lupos quaerit.
Didacus Ita. Sed quid accidit? Nonne canis noster in umbrâ arboris iacet et dormit?
Paulus Sic est. Fessus est canis atque improbus!

Capitulum X. Bestiae et homines

Lectio I
Lectio II
Quaestiones Compendium Quaestiones Compendium

Quid faciunt bestiae ferae?
Ubi aves volant?
Quomodo pisces natant?
Cur canis volare non potest?
Quis est Mercurius?
Num homines natare possunt?
Bestiae ferae non solum alias bestias sed etiam homines capiunt et edunt. Canis amicus hominis est. Aves et pisces bestiae quoque sunt. Aves alis volant, pisces natant et eorum cauda movetur, homo pedibus ambulat et vestigia in terra facit. Homines volare non possunt sed Mercurius, qui deus mercatorum et nuntius deorum est, alas in pedibus habet. Alii homines natare possunt, alii non possunt.

Romani et Graeci deos multos habent, sed illi ab hominibus neque uideri neque audiri possunt. Pisces in aqua maris aut fluminum uiuunt, quia spirare possunt; sed homines sub aqua spirare non possunt, quia anima pulmones non intrat et rursus e pulmonibus non exit. Itaque, si aer in pulmones non ducitur, nemo uiuere potest. Homini quoque cibum habere necesse est, sed gemmae necessariae non sunt. Aues nidos faciunt in arboribus, ubi oua pariunt, e quibus parui pulli exeunt. Canes autem pullos uiuos, sed feminae liberos pariunt.

Lectio III
Quaestiones Compendium Vocabularium Colloquium
 Ubi sunt Marcus et Quintus et Iulia?
Qui faciunt pueri? Et puella?
Ubi est nidus?
Quot ova sunt in nido?
Cur Quintus ad terram cadit?
Quid facit Marcus?
Cur necesse est Quintum in villam portare?
 Marcus, Quintus et Iulia in horto sunt: Iulia pila ludit et pueri nidos in arboribus quaerunt. Marcus nidum reperit, Quintus in arborem ascendit. Sed nidus est in parvo ramo qui Quintum sustinere non potest. Marcus Quintum ad terram cadere videt, sed eum spirare non videt. Marcus, perterritus, ad villam currit et patrem vocat. Pater ad Quintum currit et oculos eius aperiri videt. Iulius Quintum in villam portat et in lecto ponit, quod is ambulare non potest.   Bestia est animal non rationalis .
Ferae = bestiae ferae
Aves sunt bestiae quae in aere alis volant
Pisces sunt bestiae quae in aqua cauda natat.
Petasus est super caput et operit id.
Ambulat in terra <>volat aere <>natat in aqua.
Spirare = in pulmones aer ducere.
Nidus: ubi aves vivunt et ova pariunt.
Ascendere <> descendere
Pulli sunt bestiae maxime parvae (foetus, proles animalis)

Personae: Didacus, Paulus et Iulia
Domi Iuliae, in triclinio. Cum per vias ambulant, pueri puellaque inter se de animalibus colloquuntur, quod beneficium hominibus bestiae domesticae dent.

Iulia Quomodo dividuntur bestiae?, me rogat magister.
Paulus Facile est: sunt eae quae spirare sub aquâ possunt et quae tantum in aere spirant.
Didacus Et inter eas quae animam in pulmones ducunt sunt quae volare possunt et qui quae pedibus tantum ambulant, ut viri feminaeque.
Paulus Certe. Homines autem natare possunt et saepe cum in arboribus nidos quaerunt ad terram cadunt et bracchia movent, ut alas, sed nullo modo volare possunt.
Didacus Est autem alius modus quo dividi possunt bestiae: quas edimus et quae nos edere volunt. Leo, ex. gr., non solum alias bestias sed etiam homines vorare possunt. Nos autem et pullos et pisces edere solemus, nonne verum est?

 


Capituli VIII

Colloquium

(e Traupman libro sumptum)

Vestiaria Salve. Quomodo tibi ministrare possum?
Priscílla Salve. Ego gunnam émere volo.
Vestiaria Quem colórem cupis?
Priscílla Gunnam caerúleam cupio.
Vestiaria Cupisne quicquam aliud?
Priscila Ita, par calceorum cupio.
Vestiaria Cupisne émere sandalia?

Priscilla Minime. Cálceos albos cupio.

Vestiaria Habemus hodie vestes séricas viles.
Priscilla Benígne. Quanti haec constant?
Vestiaria Decem euronibus ex toto.
Priscilla Ecce tibi decem eurones.

Depend. Hola. ¿En qué puedo servirte?
Priscila Hola. Quiero comprar una falda.
Depend. ¿Qué color quieres?
Priscila Quiero una falda azul.
Depend. ¿Quieres alguna otra cosa?
Priscila Sí, quiero un par de zapatos.
Depend. ¿Quieres comprar unas sandalias?
Priscila En absoluto. Quiero unos zapatos blancos.
Depend. Hoy tenemos vestidos de seda baratos.
Pricila Estupendo. ¿Cuánto cuestan éstos?
Depend Diez euros en total.
Pricila Aquí tienes los diez euros.