Formulae coquinariae

Fasei virides cum copadio

- in primo faseolos virides coquere debes et postea illos perfrigere.
- in sartagine cepam, allium et pernam comminutam lento igne sine aqua condire tibi necesse est.
- haec et faseolos virides eodem collocabis et cum trulla omnia miscebis.
-Postremo in lance duo cibos ad pulchram speciem habendam proponere debes.

Patina asselli aurati

Si assellus salatus sit, salsedinem leniendi causa in aquam XXIV horas merges. Deinde asellum sine spinis sale exemptum diligenter minutatim concides ut eius tesellas cum cepis in sartagine lento igne oleo sine aqua condias. Alibi multas pomas paleae similes friges. Postremo ova hapala lactis flore mixta in assellum cum pomarum dimidia parte inferes. Cum ova in sartagine concreta fuerint, aliam pomarum frictarum partem adicies. Petroselino denique patinam asperges et cibus paratus est.