De vestimentis
 
Textus

(Sessio quinta, die Iovis, XXVIIº m. Ianuarii a. MMVi)

GAVDI PASSARELLAE CHRONICA

Antonius Miro, modae designator, qui heri Barcinone Gaudi Passarellam aperuit, auxilium iuuenibus creatoribus flagitauit, quod hodie aduersus magnas industrias in modae orbe manere difficile est.

De sua collectione, Laboratorio Urbano nuncupata, fructum esse multorum peregrinationum disseruit Londinum et Lutetiam, ubi ferrouiariam metropolitanam perlustrare et quomodo iuuenes et ordinariae gentes induant inspicere operam dedit. Itaque in uiris sinthesis finitur et americanae resurgunt et in feminis lanea pignora ad genua sponsionem faciunt. Resurgunt etiam uiris quadratae soleae conuersae in commodissimis calceamentis et Caledonia quadra omnium colorum.

Toton Comella quoque nigri interioris uestimenti coniunctum et pelusiam aut amiculum ad media crura ostendit. Multum laborem in amiculis et in braccis cum saculis magnis et pendentibus balteis habet. Etiam lanea colobia, ualde femenina, in proximum temporis spatium habebunt.

In vespertinis incediis Victorii et Luchini mulieris collectionem videre possumus, inspiratam in annis septuaginta, in arte nouo aut decoratiuo et in Habsburgui stylo.

Tunc omnia uestimenta mirari opportunitatem habebimus: camisias, iaccas, gunnas, braccas; sed interioris uestimenta uidere non difficile est: subligaria, hypozonia, tibialia braccaria, strophia, etc.

In his temporibus inter interioris et exterioris uestimenta discrimen non est, quoniam modae creatores omnia miscent. Item inter uiros et feminas uestimenta cernere non potes.

Haec tempora uiri et mulieris aequitatem quaerunt. Sed aliqui differentiam malumus. Semper sub uestimentis differentiam cernere poterimus. Deo gratias agamus

De vestimentis

His diebus imbres nullae factae sunt et valde algemus, quam ob causam in tabernam vestiariam profectus sum ad vestimenta nonnulla emenda. Cum primum vestes aspexi, maxime mihi induere placuit amiculum flavo colore quem venditori/tabernario statim efflagitavi. Meo iudicio haec frigora nullo pacto expellere possumus e costis renibusque et manibus melius quam bono laneo thorace atque amiculo bene crasso et digitabulis etiam pelle factis atque intus vellere opertis. Amiculum enim induendo probare volui. Cum magna statura non sim, mihi longiores manicae esse videbantur. Tabernarius enim me certiorem fecit amiculum in officina reficiendum. Itaque die Martis septimanae futurae, ut amiculum tandem colligendam, iterum ad tabernam regredi propterea debeo, quod ad bracchiorum longitudinem aptandae sunt amiculi manicae. Ceterum eius pretium neque vilis neque percarus erat et, quamvis camisias emere in animo habebam, mihi tamen tempus non suppeditabat. Rationem enim solvi et domum quam celerrime contendi.

IN TABERNA TEXTILIVM

Petrus ad Saturnalia ire uult, sed uestimenta non habet. Dum per uiam ambulat, fenestram tabernariam uidet et in animo rem iocosam uoluit. Tabernam intrat.

Petrus: Aue.
Venditor: Salue, puer. Quid quaeris?
P.: Nonnullas res emere uolo ut ad Gaditana Saturnalia mense februario cum amicis meis accedam.
V.: Itaque in taberna apta non ades. Hic uestimenta uaria induendo probare potes, sed muliebria.
P.: Sed mihi necessaria sunt haec uestimenta, cum antiqua sint. Excisuram quaero et tibialia serica et calceamenta cothurnata et monile margaritarum...
V.: Satis, satis. Iam intellego. Quae desideras habeo. In duas minutas redeo. Mane, quaeso.

Venditor ima in taberna antiqua uestimenta quaerit et interdum ridet. Petrus alta uoce dicit tantum eius hoc interesse, quod mensurae ei conueniant. Post paucas minutas uenditor redit, quinque capsulas super mensam ponit. Petrus excisuram croceam uiridemque induit, ridiculam.

P.: Excisuram mihi placet, sed calceamenta nimis stricta sunt. Illas caligas clusura tractili nodatas praefero. Ecce, magnificae sunt. Mihi etiam necesse est quidam amiculum quod certe frigida erit nox. Nonne pellem artificiosam habes?
V.: Habeo... et strophium et hypozonium et digitabula etiam habeo.
P.: Satis, satis... Nimium argentum non habeo.

Venditor ridet ridetque et dicit:

Monile, si uis, in angulo uiae quaerere potes

DE VESTIMENTIS (d. IIIº m. Februarii)
Saepe multum tempus terimus in vestimentis emendis, quia non multa invenimus, quae tamen nobis plane conveniant, ut necesaria nobis sint. Est autem maximi momenti quod ea omnia vel nobis vel familiae nostrae bene accquiramus. Imprimis tabernas speciales, in quibus vestimenta emi possunt, cognoscere debemus. Eae tabernae autem pantopolii vel tabernae textiles vocantur. In iis perfacile nobis est, si eas optime novimus, omnes res, quae ad vestimenta pertinent, acquirere.

Nuper in tota Hispania dies frigidi fuerunt et aliqua vestimenta ad frigora pertinentia necesaria erant nobis. Itaque in pantopolium profecta sum cum filia maritoque. Ibi nobis venientibus occurrit venditrix quae a me de toracibus laneis interrogata amabiliter aliquos monstravit. Sed ii mihi displicuerunt quod colores eorum bracis genuensibus non bene conveniebant. Venditrix igitur novos toraces apportavit qui statim mihi valde placuerunt.

Pro fila mea autem gunnam et pelusiam quae huic conveniret eligere volui.; multae gunnae et pelusiae a venditrice nobis apportatae sunt, sed aliae nimis stnctae, aliae nimis latae erant. Qua de causa filia contenta non erat et alia vestimenta emere voluit. Tandem amiculum, amictorium et digitabula el valde placuerunt.

Marito tamen necesse erat impilia et subligaria envere, sed ea in hac taberna non vendebantur, Tunc ex illa eximus et statim ad novum pantopolium advenimus in quo multa eorum varietas inerat. Maritus aliqua ex multis elegit. Deinde envere quoque voluit calceamenta et pilleurn. Denique domum valde fatigati redimus , sed content.