De humano corpore Exercitamenta
 
Textus


Res est magni laboris de partibus humani corporis loqui, quod tantum venit mihi in mentem ingentis verborum numerationis memoria.
Pauca tamen de iis rebus dicam. In proximis diebus medicus dentarius visendus est mihi quia valde dentes dolent; qua de causa pavorem ingentem sentio, sed, velis nolis, hunc medicum visitare debeo ut sic meam dentaduram sanescat et nunquam dolor dentium adsit.
Visitatio quoque medico pellis mihi facienda est; mágnum enim capillorum casum habeo et hoc magnam sollicitudinem ad animam meam affert; fortasse ille medicamentum quidam mihi praescribere posit.
Sunt denique multi homines qui hoc tempore in morbum casi sunt, tussis aut febris aut vomitus causa. Valetudinaria igitur plena aegrotorum sunt qui obstant ne alii aegri morbo gravi remediis eis idoneis utantur


CORPORIS HUMANI CANON

Inter artifices Graecos figurae humanae archetypum, quod dicitur canon, institutum est. Corpus athletarum heroumque sculptoris Policleti altitudinem septem capitibus similem habebat, sed ille Apollo de Belvedere dictus octo et dimidio. Hodie canon octo capitum praeferimus, siue de uiris siue de feminis res agitur. Eorum copora similia sunt sed nonnullas differentias obseruare possumus. Vir altior est, umeri latiores; femina cinctum angustum habet, latas coxas, mammas et nates prominentes. Si corpus humanum in octo partes secas, prima de ceruice usque ad mentum uenit, secunda usque ad papillas (inter mulieres eae paululum cadunt); tertia sectio usque ad umbilicum fere patet et cubitorum par est. Genitalia medium corpus tenent, natium orae –si a tergo conspicis- inferius collocantur. Dimidium femoris quintam partem significat, genua sextam, cum inter feminas sub os adueniat. Tibiae et pedis digiti duas sectiones quae supersunt notant.

ANGELUS, MEUS AMICUS


Meus amicus cui nomen Angelus est, homo singulari specie mihi videtur. Naturam suam dicendi conatum ego perficiam. Caput eius inusitata magnitudine et collum amplum supra modum sunt. In sua facie nasus magnificus et augustus praevalet. Umeri eius quadrati, carpi fortes et manus tanquam unci sunt. Si quis eum oblique videret, mulierem proxime partum edituram illi videatur. Suae nates sicut culei peponibus onusti sunt. Et quid dicam de cruribus suis? Eorum talis immanis tuberculi species est. Pedum longitudo leucis est mensurata et ungues sordidi in infinitum protendunt. Multi et pestiferi halitus ex suis axillis emanant. Ore eius non verba excidunt sed asini voces. Denique vellus atrum, densum et fetidum a primo natali die totum corpus eius perfudit. Mihi vestram rationem reddite: nonne miraculum est ut hic homo in hodiernum amicus meus fuerit?