Iohannes Aemilio Canalensi Suo spd

Tibi nuntium mitto de Asta Regia oppido et de Foro Asta Regia, id est, de hominum manu qui inquiriri atque refici hoc principale oppidum volunt. Praeterea hîc exstat nexus ad humilem conventiculum Latinum nostrum Xerensem (http://usuarios.lycos.es/xerensis/) visendum. Quâ in paginâ etiam audibiles textus auscultari possunt, praeter Circuli Latini Xerensis exercitationes.
Cura ut saluus sis.

Dabam Xeri die XXVIº m. Mai anno MMVº

Aemilius Canalensis Iohanni suo SPD

Nuntium de Asta Regia in nostra pagina web edetur ut res nova de archeologia. Quoad Circulum Latinum Xerenem pertinet, si vis, novam partem, cui titulus "Latin vivo" sit, in Orbergiana sectione creare possumus, et vinculum includere cum pagina tua.
Cura ut salvus sis
P.S. Si aliquos errores videbis in scripto meo, rogo ut mihi ignoscas et in bonam partem accipas. Nondum tam bene Latine scribo quam velim.

Iesus Ioanni Suo Plurimam Dicit Salutem

Nuper a te accepi splendidum donum quod magni facio, nam valde utile est nobis qui studia humanistica amamus et christianos auctores ad litteraturae neolatinae fontes quaerendas persaepe tractamus. Cum illecebris vitam nostram vorantibus onusti essemus, mirabile visu te tempus ad cuiusdam poetae, hodie quasi ignoti sed abhinc ab omnibus commemorati versionis tuae causa, exactam lectionem contulisse. Nunc etiam stultissimi dicent se Paulinum Nolanum legisse, quamquam prudentissimus quisque tantum confitebitur unde bibisset. De scripta latina vertendi commoditate populo nostram linguam spernenti iam diximus.
Perge labores, amice, et praesto novum opus nobis praebe. Interdum in tempore subsicivo tua societate fruemur per Paulinum, sicut proximum annum per vivi sermonis sesiones.

Optime Vale!


Dabam Asidone primo die mensis Iunii anno MMV

 

Iohannes Baeturius Iesui s.p.d.

Baeturius appellari statui cum vicus meus in Baeturia situs est. Quae enim Onubae regio a Plinio sic vocata eram. Summo cum gaudio Saturni die (seu Sabathi die) nuntios legi quibus de libro meo sapienter disserebas, quapropter gratias quam plurimas tibi ago. Quo difficiliorem Paulinum esse magis quivis cognoscit, eo multa menda mihi ignoscet, ut spero. Utinam opusculum meum lectoribus saltem Hispanis prosit! Ceterum his diebus rene laboravi sed paulatim convalesco. Medico viso, ei adhuc incertum est utrum lateat in rene lapis necne. Melius autem in dies valeo, postquam pilulae dolores levaverunt.

Cura ut valeas.
Dabam Xeri die XIIIº m. Iunii a. MMVº


Iohannes Baeturius Antonio s.p.d.

Novissimis litteris, Antoni, aiebas te scire velle quomodo res Xeri se haberentur. Quod ad tempus attinet, pedetemptim mitis ver ad finem processit et, mense Iunio ineunte, aestas apparuit terribilis quasi hostis. Antequam vero aestus ingravescant, magno gaudio merulae audiri in hortis solent, cerasia, pira atque mala quaerentes. Plinius ille iam enarraverat merulas in aestate canere, hieme balbutire et circa solstitium obmutescere. Nobis tamen multae curae est haec tempestas in qua sitiunt arva necnon aquae inopia impediet ne aer ad temperandum machina incendi propterea possit, quod electricitatis copia nullo modo suppeditabit. Ceterum his diebus aegrotabam dolorem renis ferens, sed paulatim convalesco.
Cura ut quam optime valeas

Dabam Xeri die XIIIº m. Iunii a. MMVº

Aloysius carissimae matri s.p.d.
Accipientibus his litteris, te et patrem ualere cupio. Ego ualeo, Deo gratias.
Argentum quod nuper mihi misisti, consumptum est. In hac urbe omne argentum paucum est, quoniam celeriter uastatur. Cibum uiliorem inuenire non possum, quamquam cibus in castris hibernis malus non est, sed pessimus et inedibilis. Itaque in urbis tabernaculis omnes milites empturi sumus cibum ne esuriremus.
Dies noctesque lente praetereunt, dum licentiae tempus exspectamus. Interea, merens in regis exercitu, hic maneo. Vtinam in proximis annis quidam consul propter uirilitatem hanc damnationem mox finiat.
Multa bassia tibi et patri per hanc epistulam do.
Curate ut ualeatis.
P. D.-Mihi mitte argentum, quaeso. Mihi necesse est, donec domum regredi possim. Valete.