| Nuntii
Xerenses m. Novembris |
||
Superiore septimanâ foedus inter Senatum Xerensem et Argentarias quasdam factum est cuius causâ creditores fere desperati pecuniam denique accepturi sunt. Nihilominus Municipii aes alienum in futurum permanebit et augebitur (faenora nova addentur), quod, ut ita dicam, hanc pecuniam aliis Argentariis debitum iri tantummodo impetratum est. Ceterum mirati sumus quod manus pedifollica Xerensis merito locum primum inter greges Ordinis Secundi huiuis atleticae obtinet, quamquam dominico die, certaminis status finalis unum ad unum fuit. Omnes autem fautores timent ut in Ordinem Primum conscendere non possit manus Xerensis et clades illa quae anno praeterito evenit rursus fiat cum grex labores ferre non potuerit. Cum Iosephus Enmanuel Caballero Bonald, clarissimus auctor Xerensis, octogessimum iam annum aetatis egisset, ipsius nominis Institutio natalem celebratura annuum Conventum m. Octobris suo patrono honoris causâ dicavit. (Iohannes Cienfuegos scripsit) |
Tibulli,
I 1 vv. 43-50 |
|
Nuntii
Hispalenses XXIX d. mens. Nov. HORRENDVM SCELVS Heri post meridiem in oppido Almensilla, quod prope Hispalim situm est, femina XLII annorum, a primo marito vilenter occisa, sepulcro condita est. Multi cives, propinqui et amici maesti funus comitaverunt. Matrona pluribus pugionis vulneribus a priore viro interfecta erat, dum domi sola manebat liberis suis absentibus. Vir, qui cum femina iam ex iudicis sententia non habitabat, domum clave aperiens intravit et horrendum scelus, dum cum uxore colloquium telephonicum habebat, commisit. Femina novam vitam cum alio viro iam refecerat, quod primus maritus vix pati potuerat. Haec mulier sexagesima quinta victima violentiae virilis in Hispania numeratur. Cives Hispalis, immo totius Hispaniae, valde commoti sunt. Omnes hanc victimam postremam futuram esse avide sperant. ( Iosephus Hernández Vizuete scripsit) |
Nuntii Xerenses. Die decimo mensis Ianuarii a. MMVIIi
Auctor natus Rutae, quod oppidum non multum a Xere distat, Philippus Benítez Reyes locum primum in certamine Nadal obtinuit ob meritum suae fabellae Mercado de espejismos intitulatae. Commercium operarum artium illic ironice tractat, ut fabulae historicae mori illudeat, qui usus nostris diebus tot cultores habet. Benítez Reyes facere conatur idem atque Cervantes ille suo Quixote id fecerat, scilicet parodiam seu ridiculam carminis imitationem. In nostri auctoris libro actores principales, praedones duo iam seniores, munus rapiendi Regum Magorum reliquias in Coloniae Claudiae (hodie Colonia, in Germania) ecclesiâ servatas suscipiunt. (Iohannes
Cienfuegos scripsit) |
|
Nuntii Xerenses diei decimi tertii mensis Decembris
NOCTURNAE POTATIONES Senatus Xerensis nuper decrevit locum idoneum ad nocturnas potationes iuvenum quaerere. Sicut omnibus constat, iuvenes Hispani convenire solent finibus septimanae in viis oppidorum ad alcoholem (cervisiam, coniacum, vischium) bibendum, efficientes strepitus, rixas et publicos motus. Sic magistra civium vitare conatur illas res quas cives ferre vix valent. (Carmen
Belmonte scripsit) |
Heri (XXI die
mensis Novembris a. MMVII) in diurnis nuntiabatur inventum esse in Italia
Lupercale, qui locus specus est ubi dicitur lupa Romulo Remoque lac dedisse.
Specus enim sedecim metrorum sub solum latebat in Palatino haud procul a
domo Augusti. Ut omnibus constat, est fama quandam lupam fratres uberibus
nutrisse. Romanis vero incertum fuit utrum vera bestia an quaedam mulier
fuisset quam ‘lupa’ appellabant, ut in Livio legitur. Lupercale
autem habetur usque ad V saeculum locus sacer quo Lupercum adoratum Romani
veniebant. Pontifex denique Gelasius haec sacra delevisse consecutus est
V saeculo post Christum natum, nam apud Romanos mos erat idibus Februariis
Lupercalia celebrare, quia feminae uberiores fiebant si Lupercales sacerdotes
eas verberabant. Iohannes conscripsit |
|